Publicacions
Mapa web
jordigaya@gmail.com
  Biografía Obras  |  El sistema luliano  |  Artículos sobre Llull  Recursos virtuales
 
El relato de la conversión
 
 

2. Raimundus senescallus mensae regis Maioricarum, dum iuvenis adhuc in vanis cantilenis seu carminibus componendis et aliis lasciviis saeculi deditus esset nimis, sedebat nocte quadam iuxta lectum suum, paratus ad dictandum et scribendum in suo vulgari unam cantilenam de quadam domina, quam tunc amore fatuo diligebat.

Dum igitur cantilenam praedictam inciperet scribere, respiciens a dextris vidit Dominum Iesum Christum tanquam pendentem in cruce. Quo viso timuit; et relictis, quae habebat in manibus, lectum suum, ut dormiret, intravit.

3. In crastino vero surgens, et ad vanitates solitas rediens, nihil de visione illa curabat; immo cito quasi per octo dies postea, in loco quo prius, et quasi hora eadem, iterum se aptavit ad scribendum et perficiendum cantilenam suam praedictam.

Cui Dominus iterum in cruce apparuit, sicut ante. Ipse vero, tunc territus plus quam primo, lectum suum intrans, ut alias, obdormivit.

Sed adhuc in crastino, apparitionem negligens sibi factam, suam lasciviam non dimisit; immo paululum suam cantilenam nitebatur perficere incohatam, donec sibi tertio et quarto successive, diebus interpositis aliquibus, Salvator in forma semper, qua primitus, appareret.

4. In quarta ergo vel etiam quinta vice, sicut plus creditur, eadem apparitione sibi facta territus nimium, lectum suum intravit, secum tota illa nocte cogitando tractans, quidnam visiones istae toties iteratae significare deberent.

Hinc sibi quandoque dictabat conscientia, quod apparitiones illae nihil aliud praetendebant, nisi quod mox relicto mundo Domino Iesu Christo ex tunc integre deserviret.

[ reflexión y formulación de los tres propósitos ]

9. Post haec ad sua reversus, cum nimis esset adhuc imbutus vita et lascivia saeculari, in praedictis tribus conceptis negotiis persequendis per tres subsequentes menses, scilicet usque ad sequens festum sancti Francisci, satis fuit tepidus et remissus.

Sed in eodem festo, praedicante quodam episcopo apud fratres Minores, ipso Raimundo praesente, quomodo scilicet praedictus sanctus Franciscus relictis et reiectis ominibus, ut soli Christo firmius inhaereret etc., et ipse Raimundus, tunc sancti Francisci provocatus exemplo, venditis mox possessionibus suis, reservatis tamen inde paucis ad sustentationem suae coniugis ac liberorum suorum, commitens se totum Christo, abiit, cum intentione numquam revertendi ad propria, et ad sanctam Mariam de Ruppis amatore, ad sanctum Iacobum, et ad diversa alia loca sancta, causa Dominum exorandi et sanctos suos pro directione sua in illis tribus, quae Dominus, ut supra dicitur, immiserat cordi suo.

10. Completa ergo peregrinatione sua praedicta, paravit iter arripere Parisius, causa discendi ibi grammaticam et aliquam aliam scientiam, suo proposito congruam.

Sed ab hoc itinere parentes et amici sui, et maxime frater Raimundus de ordine Praedicatorum, qui quondam domini Gregorii noni compilaverat Decretales, suis persuasionibus et consiliis diverterunt, et eum ad civitatem suam, Maioricarum scilicet, redire fecerunt.

Vita Coaetanea , I,2 - II, 10 (ROL VIII, p. 272-278).

 
 
 
   
  Texto
   
 

Vita Coaetanea I,2 - II,10

    Texto latino: ROL VIII, p. 272-278
   
     
     
  Volver 
     
 
 

Ubicación: Homepage \ Ramon Llull \ Textos: el relato de la conversión

Els continguts d’aquest web són propietat de Jordi Gayà Esterlich. Tots els drets estan reservats.