Publicacions
Mapa web
jordigaya@gmail.com
  Biografía Obras  |  El sistema luliano  |  Artículos sobre Llull  Recursos virtuales
 
Descubrimiento del Arte
 
 

14. Post haec Raimundus ascendit in montem quendam, qui non longe distabat a domo sua, causa Deum ibidem tranquillius contemplandi. In quo, cum iam stetisset non plene per octo dies, accidit quadam die, dum ipse staret ibi caelos attente respiciens, quod subito Dominus illustravit mentem suam, dans eidem formam et modum faciendi librum, de quo supra dicitur, contra errores infidelium.

De quo Raimundus immensas gratias reddens Altissimo, descendit de monte illo. Reversusque mox ad abbatiam supra dictam, coepit ibidem ordinare et facere librum illum, vocans ipsum primo: Artem maiorem , sed postea: Artem generalem . Sub qua Arte postea plures, ut infra sequitur, fecit libros, in eisdem multum generalia principia ad magis specifica, secundum capacitatem simplicium, prout experientia eum iam docuerat, explicando.

Postquam igitur Raimundus, in praedicta stans abbatia, composuerat librum suum, ascendit iterum in montem praedictum. Et in eodem loco, in quo steterant pedes eius, dum sibi in illo monte Dominus ostenderat modum Artis, eremitorium fieri sibi fecit, habitans in eodem iugiter per quattuor menses et amplius, die noctuque Deum deprecans, quod ipsum et Artem, quam sibi dederat, ad honorem suum et acclesiae suae profectum, per misericordiam suam dirigeret prospere.

15. Dum igitur ipse staret sic in eremitorio memorato, venit ad eum quidam pastor ovium, adolescens, hilaris facie et venusta, dicens sibi sub una hora tot et tanta bona de Deo et de caelestibus, de angelis scilicet et de aliis, quot et quanta, ut sibi videbatur, unus quicumque alius homo vix per duos dies integros fuisset locutus.

Vidensque pastor ille libros Raimundi, deosculatus est eos flexis genibus, lacrimis suis rigans eosdem. Dixitque Raimundo, quod per illos libros multa bona Christi ecclesiae provenirent.

Benedixit etiam pastor ille Raimundo multis benedictionibus, tamquam propheticis, signans caput et totum corpus eius sgnaculis sanctae crucis, et recessit.

Raimundus vero, considerans haec omnis, mirabatur; nam pastorem illum numquam ipse viderat alis, nec de ipso audiverat quidquam loqui.

Vita coaetanea III, 14-15 (ROL VIII, p. 280-281)

 
 
 
   
  Texto
   
 

Vita Coaetanea III, 14-15

 
Texto latino: ROL VIII, p. 280-281
   
     
     
 
Volver 
     
 
 

Ubicación: Homepage \ Ramon Llull \ Biografía

Els continguts d’aquest web són propietat de Jordi Gayà Esterlich. Tots els drets estan reservats.